Liber Nehemiae*

Caput 7: Versus 1

Postquam autem aedificatus est murus,etc.BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiae murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant aedificatus fuerit, mox ponendae sunt valvae regularis disciplinae; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere.Recensui janitores.ID., ibid.Janitores qui, scilicet, claves regni coelorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbos vero et indignos ab ingressu supernae civitatis arceant, dicendo:Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram DeoAct. 8..
(* Traductions européennes)